[22] EPISTOLA XXII.

Ornatissimo Viro

D. IOANNI a LASCO,

Antistiti Eccles. Frisiae Orientalis, domino suo imprimis observando.

S. P.

Quum temeritatem meam scribentis ad te Virum excellentissimum ea humanitate acceperis, ut beneficium tibi datum esse interpreteris, ubi mihi potius importunitatis aut etiam impudentiae culpa deprecanda esset, praeterea me in numerum amicorum tuorum reponere dignatus sis, nihil aliud facere possum, quam tibi agere gratias quantascunque possum, & admirari tuas virtutes, easque apud alios predicare: non quod meo praeconio major possis fieri; sed ut plures exemplo pulcherrimo excitentur ad modestiae Christianae imitationem. CHRISTUS Princeps gloriae & Dominus atque Servator noster indies augeat in te sua rara & inaestimabilia dona tum ad amplificationem sui nominis, tum ad Ecclesiae suae praesidium, & consolationem & verum ornamentum. Caeterum ut Patri Coelesti merito gratias ingentes agimus pro suis beneficiis inaestimandis, qui per electa organa Ecclesiam hoc graviss. tempore tum rigat, tum plantat, tum aedificat, tum defendit non modo contra insidias & versutiam occultiorem satanae, verum etiam contra vim apertam antichristi & membrorum ipsius: ita censeo precibus ardentiss. supplicandum, ne dominus offensus nostra ingratitudine eripiat nobis viros, quibus indignus est mundus. Et D. quidem LUTHERI orbitus tantum mihi justi doloris adtulit, quantum antichristianis gaudii & tripudii peperit: quorum tamen judicium propterea non cessat, neque manus & gladium bicipitem Vindicis CHRISTI, effugient. Nam ea quae nemo cordatus in LUTHERO unquam probavit facile condonavi ei ob eximia charismata, quibus Remp. christianam plurimum adjuvit. In multis offendimus omnes, & ut ethnicus ait, Vitiis nemo sine nascitur, Optimus ille, qui minimis urgetur. Jubetque lex Apostolica & Christiana, ut alter alterius onera portemus. Quod si paulo acerbior forsitan fuit responsio ministrorum Ecclesiae Tigurinae adscriptum LUTHERI, par est, ut nobis quoque venia detur, praesertim quod eam responsionem plurimae causae non levis momenti extorserint. Si posthac illi Eruditissimi Viri, qui proceres & columina Ecclesiae CHRISTI videntur, ita se gesserint, ut appareat eos esse per omnia Veritatis Catholicae assertores constantes, & nomini divino amplificando devotos hostiumque Ecclesias oppugnatores & sanctae pacis atque concordiae studiosos, ut decet filios DEI & discipulos ac fratres & membra CHRISTI, spero vicissim Tigurinos per CHRISTI gratiam se tales praebituros, ne in hoc pulcherrimo & divino certamine postremas partes tenere videantur . Porro quae sapientiss. simul & veriss. scribis deservanda simplicitate atque libertate Christiana in discutiendis dogmatibus & pronuntiando & monendo mutuum, in iis tuae sententiae per omnia subscribo. Etsi enim parum sum peritus rerum, parumque valeo judicio, animadverti tamen, si ea res cordi fuisset olim plerisque Patribus Ecclesiasticis, nostraque aetate majori studio culta fuisset, nos & doctrinam fidei sinceriorem & minus turbarum in Ecclesia habituros fuisse. Equidem ut non majus beneficium a quolibet homine praestari mihi posse judico, quam si quis admonendo & redarguendo ab erroribus asserat, ac in viam veritatis & consensum Ecclesiae Catholicae reducat: ita libere te admonerem, etsi non ignoro, quantas opes verae sapientiae in te contulerit Dominus, si aliquod dogma sacris literis aperte repugnans in tuis scriptis deprehendissem: nam rationem disserendi & explicandi fidei dogmata insolitam mihi non temere damno aut rejicio; sed •επεχειν• aliquantisper, & sententiam •ου ρητου• in scriptis eruditorum hominum pervestigare diligentius, modestiae & candoris christiani esse duco. Cujus generis mihi videntur ea, quae scribis De discrimine peccati diaboli & Adae, De vi originalis & haereditariae noxae, De peccatorum poenis usque differentia inter mortem & gehennam, & quod adjicis, Nullam esse redemptionem in inferno. In quibus etsi non dubito te Virum exercitatissimum in divinis scriptoribus, & praeditum acerrimo judicio, praeterea veritatis simul & pietatis inter primos studiosum, orthodoxe sentire, fateor tamen ingenue, me nondum etiam perlecto tuo noviss. scripto videre sententiam quam assensu firmo amplecti, profiteri, defendereque possim ceu diserte Verbo DEI traditam. Et quia ex aliorum literis cognitum habes, quia hisce de rebus doceamus in Ecclesia Tigurina, & ut confidimus, edocti Verbo DEI, nolo eadem scribendo supervacanee negotium facere tibi, multis alioqui curis Ecclesiarum occupatissimo. Praesertim quum nihil dubitem jam redditam esse epistolam meam, quam superiori anno Gerardo nostro ad te dedi, in qua sententiam meam tibi aperui, quanta potui simplicitate. Unum illud attingam, ut sentiam, atque, ut spero tecum & cum Ecclesia tota sentiam, Redemptionem nullam esse in inferno: quo veluti fundamento nititur discrimen inter mortem & gehennam, nec non discrimen inter peccatum diaboli & Adae. Nempe inferorum nomine haud vis intelligi sepulchrum, quod noviss. die reddit mortuos suos, quando in pulvere dormientes resurgent: non eam sedem atque domicilium & conditionem, in quam Sancti migrarunt ante passionem CHRISTI. Sed cum locum & conditionem intelligi oportet, de quibus loquitur Dominus in parabola evangelica, qua ostendit diviti epoloni sepulto in inferno a patre Abraham negari omnem recreationem subdita ratione, quod bona sua perceperit in terris. Eum infernum intelligo tenebras exteriores, & mortem aeternam, & ipsam gehennam. Unde nemo redimi potest, qui excedens e vivis eo damnatus fuerit. Quemadmodum contra obdormientes in Domino, & in vera fide decedentes, in sinum Abrahae, in paradisum, in coelos, absolutam beatitudinem obtinent, quae metu vicissitudinis caret. Tantumque expectant corpus etiam suum superindui immortalitate: ut glorioso corpori CHRISTI confirmati, corpore pariter & animo divina felicitate fruantur. Qui enim crediderit in filium DEI, & perseverat in finem, in judicium non venit, sed transit de morte in vitam. Qui non crederit, jam condemnatus est, ac nisi resipiscat, dum animus etiamnum agit in corpore, in altero seculo immutabili sententia obnoxius est, ut neque poenitentiae neque veniae locum habeat reliquum, sed ira DEI manet in aeternum super infideles. Nam arbor in utramque partem ceciderit, in ea manebit, ut ait Salomon. Et Dominus CHRISTUS ait, Tempus esse, nimirum post ultimum hujus temporariae vitae diem, quando nemo amplius potest operari, sed tantum quisque percipit, quod gessit in hac vita. Itaque longissime absum a delirio Machometistarum & Ongenistarum, qui hominibus mortuis in sua impietate & peccatis atque adeo ipsi diabolo pollicentur liberationem a poenis inferni, quum Dominus pronunciet aeternum ignem paratum diabolo & angelis ejus & impiis hominibus. Rursum vero expendens ampliss. promissiones Evangelii, quae omnibus peccatoribus pollicentur veniam, omnes invitant, hortantur, incitant, ut ad opera & misericordiam DEI confugiant freti merito filii DEI incarnati & passi pro salute totius mundi, totus abhorreo a Novati & Catharorum doctrina, quae veniam negans lapsis, desperationem & odium DEI mentibus instillavit atque Evangelii & CHRISTI Servatoris gloriam obscuravit. Certe flagitia enormia Sanctorum, ut Davidis, Petri, Pauli & exempla mulieris, ex qua Dominus septem ejecit daemonia, & latronis alterius, cui petenti opem CHRISTUS statim promittit paradisum, & alia innumera, persuadent mihi, ut toto pectore credam, fores divinae clementiae patere iis etiam, qui aliquoties revocante illos sua ipsorum conscientia ruerunt in scelera, qui capitalia & mortalia peccata commiserunt, qui suo merito se gehennae sempiternis suppliciis obstrinxerunt, quando resipiscunt, atque fiducia promissionum DEI conjiciunt se in mortem & salutiferam crucem salvatoris CHRISTI. Neque existimo aliquod scelus tam atrox, ne peccatum quidem in SPIRITUM SANCTUM, quod non in hoc seculo remittatur, si homo recedat ab impietate, si desinat repugnare SPIRITUI SANCTO, si nomen DEI invocet, asseraturque homo ex gratia DEI immensa propter CHRISTUM ab aeterno gehennae suplicio, quod suis peccatis sibi accerserat. Praeterea intuens tum alios locos divinae scripturae, tum formulam poenitentiae saluberrimam, quam Daniel regi Babylonico dictat, sentio resipiscentibus ab impietate atque flagitiis per ardentes preces, & beneficentiae in proximum exercitio mitigari etiam poenas temporarias. Haec volui ad te scribere, ornatissime Domine a LASCO, ut desiderio tuo satis indulgerem. Quae spero pro tua inusitata & rara modestia aequi bonique consoles. Et si qua in re nos Tigurinos meque imprimis errare animadvertis, pro tuo jure liberrime admonebis & castigabis, quo nihil vel utilius vel gratius esse poterit. Opto te atque totam totam Ecclesiam vestram, imprimis verbi Divini administros rectissime valere in CHRISTO, meque piis eorum precibus apud DEUM adjuvari. Tiguri, pridie Kal. April. MDXLVI.

Tibi deditissimus cliens

THEODORUS BIBLIANDER.